Richard Cœur de Lion

Richard Cœur de Lion

Résumé

Portrait de Richard Cœur de Lion Richard Cœur de Lion Charte du 15 janvier 1196

Et in ea pace et libertate erunt ecclesie, hinc inde, in qua erant ante guerram. Amodo non intromittemus nos de hominibus regis Francorum, neque de feodis qui ad eum pertinent. Nec ipse de nostris ; salvis tamen regi Francorum serviciis que ipsi debemus, de feodis quos ab ipso tenemus, sicut feudi apportant. Neque nos recipiemus amodo homines ligios regis Francorum contra ipsum quamdiu vixerit, nec ipse nostros homines ligios contra nos quamdiu vixerimus. Hiis omnibus peractis, comes Lecestrie et omnes prisones et ostagii prisonum, prout divisum est, hinc inde liberabuntur.
Source : Wikisource

Portrait de Richard Cœur de Lion Richard Cœur de Lion Charte du 15 janvier 1196

Dimittit etiam nobis rex Francorum Belveeir et officium de Belveeir, et totam terram aliam nostram et hominum nostrorum, quam amisimus postquam capti fuimus in Alemannia, exceptis predictis terris que remanent regi Francorum et heredibus suis in perpetuum, sicut dictum est. In uno et eodem puncto erimus nos et comes Sancti Egidii, quod nos tenebimus totam terram quam tenebamus in vigilia sancti Nicolai ; et faciemus et inforciabimus in terra nostra quam tunc tenebamus, sicut voluerimus, tanquam de nostra : et comes Sancti Egidii similiter de sua quam tunc tenebat.
Source : Wikisource

Chaque jour avec Kwize, l'actualité mise en perspective par la littérature