Résumé

Chroniques d'Anjou (1856)

“ Insuper Supplicius filium suum Hugonem obsidem pacis tenendae in manu comitis posuit, et comes cellarium, quod sub thalamo turris erat, Supplicio ad annonam et cætera necessaria ponenda concessit. Bucardus tamen de Montbesauro et Fulcoius extra pacem fuerunt, quos Supplicius ab Ambaziaco et Calvimonte viriliter impugnabat. Quadam die, Calvimontenses venatorem Fulchoii cum equis et canibus et venatione ab ipso capta ceperunt; pannis quorum induti homines Supplicii, equosque eorum equitantes cum canibus et venatione, summo diluculo Ambazio ad domum Fulchoii pervenerunt. ”
Source : Gallica

Chroniques d'Anjou (1856)

“ Martellus sæpe multis vim faciebat. Cui cum diceretur : « Male de te loquuntur homines, » aiebat : « Faciunt quod solent, non quod mereor ; bene enim loqui nesciunt. » Itaque Ambaziaco milites multos cum Lisoio posuit, qui Turonim Blesimque vastarent ; similiter illi de Monte Basonis quidquid erat usque Kainonem demoliti sunt; Luchenses cum Rogerio Diabolerio terram Sancti Aniani, Pontilevim et Calvimontem usque ad Chussonem fluvium sæpe deprædabantur. Martellus ad ultimum, omnibus suis copiis congregatis, Turonicam urbem obsedit. ”
Source : Gallica

Chroniques d'Anjou (1856)

“ Ipse statim discedit, Salgionem munit et fugitivos ab Ambazio ibi posuit. Quibus præfectum suum virum animosum et viribus corporis pervalidum, nomine Gosfridum Mane Munitum, præfecit. Quos Supplicius sic allocutus est : « Fideles amici, non votis neque suppliciis muliebribus auxilia parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt. Ubi socordiæ et ignaviai vos tradideritis, nequidquam Deum implorabitis, nam ipse et sancti ejus irati vobis infestique sunt. » Sed in ea difficultate Supplicium non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior. ”
Source : Gallica

Chaque jour avec Kwize, l'actualité mise en perspective par la littérature