Résumé

Ulpien Textes de droit romain. Fascicule 2 (1890)

Si pater quis adulterum occidit et filiae suae pepercit, quaero quid adversus eum sit statuendum? Respondit : sine dubio iste pater homicida est : igitur tenebitur lege Cornelia de sicariis. Plane si filia non voluntate patris, sed casu servata est, non minimam habebit defensionem pater, quod forte fugit filia. Nam lex ita punit homicidam, si dolo malo homicidium factum fuerit. Hic autem pater non ideo servavit filiam, quia voluit, sed quia occidere eam non potuit.
Source : Gallica

Ulpien Textes de droit romain. Fascicule 2 (1890)

TITIO HOMINEM STICHUM DO LEGO, SEIO STICHUM DO LEGO. Sed et si expresserit EUNDEM HOMINEM STICHUM, aeque disjunctim legatum intellegitur. 9. Si cui fundus alienus legatus fuerit et emerit proprietatem detracto usu fructu et usus fructus ad eum pervenerit et postea ex testamento agat, recte eum agere et fundum petere Julianus 2 ait, quia usus fructus inpetitione servitutis locum optinet, sed officio judicis contineri, ut deducto usu fructu jubeat aestimationem praestari. 10. Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia quod proprium est ipsius, amplius ejus fieri non potest
Source : Gallica

Ulpien Textes de droit romain. Fascicule 2 (1890)

Intestati filii hereditas ad matrem ex lege duodecim tabularum non pertinet; sed si jus liberorum habeat, ingenua trium, libertina quattuor, legitima heres fit ex senatus consulto Tertulliano, si tamen ei fîlio neque suus heres sit quive inter suos heredes ad bonorum possessionem a praetore vocatur, neque pater, ad quem lege hereditas bonorumve possessio cum re pertinet, neque frater consanguineus : quod si soror consanguinea sit, ad utrasque pertinere jubetur hereditas.
Source : Gallica

Chaque jour avec Kwize, l'actualité mise en perspective par la littérature