Marguerite d’Oingt, Œuvres de Marguerite d’Oingt
“ Domine dulcis, quando respicio tuam sanctam incarnationem et te respicio in quodam parvo presepio involutum pauperibus panniculis, cor meum est totum inflammatum. Et quando te aspicio in cruce suspensum, ego desidero despici et deturpari amore tui; et amplius, quod possim mori propter amorem tui et propter salutem eorum quos tam kare emisti. Ha, optime Jhesu Christe, quid facient tue creature? Quia ego non video fere unum qui sciat amare te nec cognoscere ; pene religiosi, quia portant se sic inordinate in verbis suis et continentiis sicut seculares. ”
