Anonyme, De libero arbitrio Laurentius VallaAd garsiam episcopum ilerdensem
“ Atque hic quid iam consequens sit tute ipse vides: nam Deum vel hunc iustitiae laudare, vel illum iniustitiae accusare et alterum paremio afficere, alterum poena, ut licentius dixerim, iustitiae videtur esse contrarium, cum actiones hominum sequantur necessario praescientiam Dei. Relinquamus igitur religionem, pietatem, sanctitatem, cerimonias, sacrificia; nihil ab illo expectemus, nullas preces adhibeamus, misericordiam eius omnino non provocemus, mentem reformare in melius negligamus, nihil denique, nisi quod libverit, agamus, siquidem praescita est a Deo nostra vel iustitia, iniustitia. ”
