Résumé

Anonymi scriptio de musica. Bacchii senioris introductio artis musicae… (1841)

Ita prima diapason consonantiae species (A — h) constat e primo diatessaron (h — e) et primo diapente (e — h) , secunda (c — c) e secundis (c - f et f — c) , tertia e tertiis minorum intervallorum speciebus; contra quarta diapason species (e — e) e primo diapente (e — A) et primo diatessaron (h — e) , et sic porro. Praeter eos, quos modo laudavi scriptores rem tractant Bacchius pag. 18, et Boethius libr. 4, cap. 13. Verum Aristoxenus pag. 74 solas diates-saron intervalli species his extremis tertii libri verbis enumerat, quae huius scriptionis auctor in scribenda sect.
Source : Gallica

Anonymi scriptio de musica. Bacchii senioris introductio artis musicae… (1841)

Ille enim melodiarum a multitudine canendarum ambitus, qui ea ipsa de causa illis arctis finibus circumscribendus erat, ne graviores voces nimis acute, neve acutiores nimis graviter canere cogerentur, nequit omnibus singulis commodissimus ad canendum esse, sed aliarum vocum paene gravissimos, aliarum paene acutissimos sonos tangat necesse est. Itaque quaeritur, quales voces illae sint, quarum mediam ideoque commodissimam octavam Ptolemaeus intra Dorii hypaten meson et neten diezeugmenon collocaverit. Veteres ambitum humanae vocis intra spatium duarum octavarum dicunt contineri.
Source : Gallica

Anonymi scriptio de musica. Bacchii senioris introductio artis musicae… (1841)

Ceterum in hac quoque, sicut in anonymi scriptione, ubi invitis omnibus codicibus corrigendus contextus videbatur, uncis hoc et parvulis litteris indicavi, quibus etiam in iis locis usus sum, quos non ex mea coniectura sed e Bryennianae scripturae auctoritate restitui. Ita, quem maioribus litteris expressum vides contextum, is si non complurium, certe unius illorum quinque, quos modo recensui, codicum nititur auctoritate.
Source : Gallica

Chaque jour avec Kwize, l'actualité mise en perspective par la littérature