Résumé

Codicis iuris canonici fontes. Volume 2… (1926-1939)

Ac vobis compertum exploratumque est, qua admirabili virtute, et summa eorum nominis gloria Catholici Armenii luctuosissimis temporibus aspera quaeque cum ipsius vitae discrimine strenue sint perpessi in catholica fide, et unitate tuenda ac profitenda, cuius amore et studio tantopere flagrabant, et qua assidua contentione haec Apostolica Sedes suam omnem adiutricem operam Armeniis ipsis praebere nunquam intermiserit, ut spiritualibus praesertim illorum indigentiis iuxta proprium eorum ritum quovis modo occurreret, atque consuleret.
Source : Gallica

Codicis iuris canonici fontes. Volume 2… (1926-1939)

Quae quoniam malorum omnium radix a Spiritu Sancto appellatur, nil mirum, si eos omnes, quorum semel animos imbuit, utut in atrociora crimina non abripiat, talem in Dei cultu, propriaeque vocationis muneribus obeundis socordes reddat, et ad saecularia desideria conversos, mundanis addicat curis et occupationibus, quibus abrenunciare se publice addixerunt, quum intęr sacrae institutionis mysteria, solum Deum haereditatis suae partem agnoscere professi sunt. Hinc etiam litigiosi necessario fiunt, atque omnia miscere parati, ne vile aliquod lucrum, sive speratum, sive iam partum amittant.
Source : Gallica

Codicis iuris canonici fontes. Volume 2… (1926-1939)

Ex quibus omnibus quum sinceram nostram, et Apostolicae Sedis in vos charitatem testatam vobis esse non dubitamus, tum etiam illud vos intellecturos confidimus, incredibili Nos studio, et sollicitudine urgeri, ut et vos, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, in sancta Unione constantes perseveretis, et alii aberrantes, et ad eamdem societatem, et ad salutis viam aliquando per Dei gratiam revocentur.
Source : Gallica

Chaque jour avec Kwize, l'actualité mise en perspective par la littérature