Résumé

L'art d'enluminer : manuel technique du XIVe siècle (1887)

Accipe 2 gummam arabicam albam et claram, et frange in parvis frustis, sive tere, et micte in vase vitreato, et desuper pone tantum de aqua communi quod cooperiat per duos digitos, et permicte stare per diem et noctem, et postea pone super cineres calidos per aliquod spacium, donec solvatur ; et sicut probasti aquam colle, proba istam, et, si bene est in bona temperantia, quod non sit nimis fortis vel dulcis, cola per pannum, et serva in ampulla, et utere ea.
Source : Gallica

L'art d'enluminer : manuel technique du XIVe siècle (1887)

De azurio sive celesti colore naturali et artificiali.
[A] zurium multipliciter reperitur, videlicet ultramarinum, quod fit de lapide azuli, cujus modum faciendi in fine hujus libri ponam 1, et quod etiam omnibus aliis prevalet. Aliud azurium est quod fit de lapide qui nascitur in Alamania 2 ; et aliud etiam fit de laminis argenteis, sicut ponit Albertus magnus 3. Aliud vero fit artificialiter et grossum, id est indico 4 optimo et cerusa. Item fit aliter de herba que vocatur torna-ad-solem, et durat in colore azurii per annum ; postea convertitur in violaceum colorem.
Source : Gallica

L'art d'enluminer : manuel technique du XIVe siècle (1887)

Et nota quod aliqui dicunt quod, postquam lixivium est bene tinctum, colari debet per pannum in vase vitreato, et calefactum modicum mictunt alumini et marmori 5, et statim recipiet colorem, et separabitur aqua quasi clara superius, quam caute eice, et hoc est melius. Sed lixivium debet esse antiquum per xv dies ante 6, aut factum de aqua pluviali putrefacta in aliquo lapideo vase vel concavitate arborum, sicut plerumque invenitur, quia illa aqua nimium optima est et trahit pulcriorem colorem
Source : Gallica

Chaque jour avec Kwize, l'actualité mise en perspective par la littérature