Résumé

Cartulaire du chapitre de la cathédrale d'Amiens… (1905-1912)

Si vero modium et dimidium aut eo amplius detulerint, dimidium sextarium annone quam deferet habebit. Sciendum etiam quod in parte decime forestarii habent canonici Il modios, unum frumenti et alium siliginis, ita quod si frumentum defecerit de siligine frumentum supplebitur.
Donum etiam totius ville pertinet ad partem canonicorum, et est tale de uno quoque equo quem habet homo in junctura, persolvit XII garbas et dimidiam; ille vero qui equum non habuerit Xcem. Quarta etiam pars doni erit de frumento, quarta de siligine, quarta de ordeo, quarta de avena, si tot species annone habuerit (1) .
Source : Gallica

Cartulaire du chapitre de la cathédrale d'Amiens… (1905-1912)

Ubi ecclesia Ambianensis percipit duas partes minute decime et in Nativitate Domiui, in Purificatione et in Pascha, et in festo sancti Martini in hieme, duas partes oblationum et duas partes candelarum. In majori decima tertiam partem de qua unus modius frumenti et unus modius avene presbitero solvuntur. Presbiter etiam tam ex parte laici qui duas partes habet in decima quam ex parte ecclesie de communi habet tres modios frumenti et unum avene.
Source : Gallica

Cartulaire du chapitre de la cathédrale d'Amiens… (1905-1912)

In ecclesia de Camons (3) habent decânus et canonici in tribus sollempnitatibus Nativitatis, Purificationis, et Pasche, duas partes et sacerdos terciam, ita quod de duabus partibus quas habent decanus et canonici habet decanus duas partes et canonici terciam. Similiter in omnibus decimis minutis per annum inter decanum et canonicos et sacerdotem eadem debet esse partitio. Sacerdos autem debet canonicis pro synodo IIII den., et decanus habet hospitem unum qui in nullo respondet alicui nisi decano, et de censu persolvit VI den. et II capon. De censu etiam debet sacerdos canonicis IIII den.
Source : Gallica

Chaque jour avec Kwize, l'actualité mise en perspective par la littérature